[47]
'victi essent improbi.' at cives1, at ab eo privato2 qui sine
armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi
essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem3
venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors
aequo animo oppetenda? quid? tum4 mortemne fugiebam?
an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut
ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum
gerebam, non mihi mors, non exsilium5 ob oculos versabatur?
non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re
gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum,
tanta diiunctione6, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium
rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda?
tam7 eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers
consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil
ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae
brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus
definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati
deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae
videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc
contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque
morte restingui, alii autem tum maxime mentis8
sapientium ac fortium virorum, cum e9 corpore excessissent,
sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse,
carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu.
denique,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 At cives codd.: at acie Paul: at vi Bake. Post at cives add. at armis Heracus
2 ab eo privato codd.: armato add. 'ex optimo libro manuser.' ante privato Lamb., post privato Wesenberg
3 rem rea P1 corr. rem, et ita B: rem publicam Gb2 et recentior manus in P (§6 Balb. §5)
4 Quid tum? Rau: sed cf. tum l. 18, et Phil. ii, §20; de imp. Cn. Pomp. §53; Verr. ii, §21
5 exitium Hotom., Madv.
6 diiunct. P1: disiunct. P2 rell. (§141)
7 Tamne Halm (in P erat pr. tamen, ter repetitum)
8 mentes maxime Schol.
9 e P2BG: eo P1 Schol.: om. k: ex Klotz
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.