[2]
in quo cum multa sunt indigna,
tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per
latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos,
sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum
inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos
facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra
auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros
arbitrantur. ego autem1, iudices, qua2 voce mihi in agendis
gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti
sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor
in eorum3 periculis depellendis, ut4 iis potissimum vox haec
serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano
restituta est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.