[116]
ex te igitur, Scaure,
potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque1
fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos
aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit.
ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et
acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum
mulierum pro psaltria2 adducitur, nec tuos ludos aspexit in
illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix
vivus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit
omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset
virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum
municipi eius et rei publicae defensori sedem3 ad
salutem praebuisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.