[84]
'homines,' inquit, 'emisti, coegisti, parasti.' quid uti
faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret?
bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa
deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro
e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet
venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos
in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem
civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset,
quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant,
idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit.
'at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi
praesidia viros bonos compellebat.' pulsi nos eramus, non
omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti
maerebatis1.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.