[54]
hac tanta perturbatione civitatis ne noctem
quidem consules inter meum interitum1 et suam praedam
interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem
hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda
advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem
aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam
paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor mea, liberi ad
necem quaerebantur, gener, et Piso gener2, a Pisonis consulis
pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque
ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules
epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur,
urbis tamen periculo commoverentur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.