[16]
hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis,
adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum
catenis, solvit subito lege curiata1 consul, vel, ut ego
arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat2, mihi iratus3,
ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum
scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in evertenda
re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius
modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis,
sororiis stupris,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.