18. quid ergo1? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe
in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illius2
oratio, sed eorum taciturnitas3 in quos illa oratio tam improba
conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant,
tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non
infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquo4 tum timore
perterriti, quod acta illa atque omnis res anni5 superioris
labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus
civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare
nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea
loquebantur.
[41]
sed tamen et Crassus a consulibus meam
causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius
implorabat neque se privatum publice susceptae causae
defuturum6 esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum
rei publicae conservandae, domi meae7 certi
homines ad eam rem positi8 monuerunt ut esset cautior,
eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse
dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis,
alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me
certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur,
sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime
homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad
portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus9, inque
eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Quid ? ergo Lamb.
2 non illius P rell. praeter k in quo est: non movit illius ut man. rec. in P: illius oratio tam improba PB.
3 Post vocab taciturnitas add. movebat Schol, qui et tam improba omisit
4 alio Bake, qui verba delet quod ... putabant
5 acta prioris anni Schol.
6 defuturum s. l. suppl. man. rec. in P: om. Bς
7 domi meae del. Ernesti
8 ad eam rem positi del. Bake
9 erat ... exercitus del. Ortmann, etiam eo Kimmig
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.