previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [51]

nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis1 agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae2 vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit3, segniores sitis et4 recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis. [52] primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis5 id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam autem6 erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore7 doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.


1 iis G: his P rell.

2 quae P1G: qua P2B all.

3 vocabit ed. R.: vocavit P1: vocarit Ernesti

4 et aut Halm

5 iis P2, is P1, his B2ς, om. Schol.

6 autem scripsi (§ 45): enim codd.: denique Garat., edd.: iam, etiam all.

7 brevitatempore P: `fort, ex brevi tantum tempore' Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: