previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [64]

his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius1 magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt2 sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae. [65] cur, cum de capite civisnon disputo cuius modi civiset de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui3 privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari? [66] quae vero promulgata illo anno fuerint4, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi5 terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit6 quae non esset attributa atque discripta7? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno8 non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.


1 cuius Pluygers

2 defenderant et 21 protexerant Ernest. all., improb. Zielinsk.

3 ne cui Momms.: neque codd.: neve Lamb.

4 fuerint O. M. Mueller et Madv.: fuerant codd. (fuerunt k

5 orbi P rell. praeter G (orbis); Verr. iv, § 82

6 potuit doluit PBG

7 discripta P: descripta B rell.

8 anno s. l. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: