[62]
consecutus est ipsius1 tribunatus. quid ego2 de singulari
magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam?
meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis
omnibus de vita eius3 viri et civis timentibus, ipse animo
firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate
impetum4 improborum virtute sedavit. adiit tum
periculum, sed adiit ob eam causam5 quae quanta fuerit iam
mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi
sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei
publicae6 turpitudo; regno enim iam publicato de ipso
Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset,
dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni
per unum illum labefactari viderentur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.