previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [49]

haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos civis salutem rei publicae; itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto,—quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset,—ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet attingere? servavi igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rem publicam1 bis2 servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum pro vobis ea quae mihi essent vilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis malui. [50] memineram, iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa senectute, cum vim3 prope iustorum armorum profugisset4, primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium5 misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. atque6 ille vitam suam, ne inultus7 esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae interitum8 reservavit: ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicae vivebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem? in qua9 quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram?


1 Et habet Schol. bis rem pub., sed sine vocab. unus

2 bis G (b cum linea curvata) et in P man. recentior: vis P1 (cf. vocavit § 51): vobis P2Bς.

3 vim codd.: vi Halm

4 fugisset Keil

5 Minturnensium Passeratius, Lamb.: Minturnis codd. (ut Balb. § 30 Athenis): secl. Halm

6 Atqui Fleckeisen

7 inultus ed. R.: inuitus codd.

8 interitum scripsi (Cl. Qu. iii. p. 269): ratum P rell.: fatum Pantagathus: et alium rei pub. statum Garat.: vulnera tum Urlichs: recuperationem Paul

9 qua Ernesti: quo codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: