[31]
etsi me attentissimis animis summa cum benignitate
auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum1 miretur
quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit,
aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum
rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem
hoc propositum est ostendere2, omnia consilia P. Sesti mentemque
totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae
rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis
vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote;
nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum
esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non
suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus
in mea salute consumpserit, necesse est meam causam
praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse
coniunctam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.