[59]
qui1 et ipse hostis fuit populi Romani et2
acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa
contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae
nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus
est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper
socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad
senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut
aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus.
em3 cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur,
cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum
aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et
regno omni posse nudari!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.