previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [9]

idem, cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata volitaret, venit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari1 suspicabamur; C. Mevulanum2, tribunum militum Antoni, Capua praecipitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione versatum; idemque3 C. Marcellum, cum is non Capuam solum venisset, verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex illa urbe curavit. qua de causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me P. Sestio4 maximas gratias egit, et hoc tempore eidem5 homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti testimonio declarant, periculum decreto suo deprecantur. recita, quaeso, L.6 [10] Sesti, quid decrerint7 Capuae decuriones, ut iam puerilis8 tua vox possit aliquid significare inimicis vestris9, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse videatur. “Decvrionvm decreta.” non recito decretum officio aliquo expressum vicinitatis aut10 clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, vocem11 offici praesentis, testimonium praeteriti temporis. [11] atque illis temporibus eisdem12, cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. atque ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. “Litterae Ciceronis consvlis.”


1 manu ut (= vi?) H: manu attentari k

2 mevulanum PG (mevol. G2): me vulcanum Bς: Mefulanum Huebner, Menolavum Hertz, utrumque ex inscrippt.

3 itemque Weidner

4 P. Sestio secl. Manutius

5 eidem quidem G corr. in quidam

6 L. Hotomanus (ad Fam. xiii. 8): P. PBHG

7 decreverint HG

8 puerilis Schol. et G: virilis P rell.

9 vestris del. P2, om. Bw: nostris G2 all.

10 aut (tertium) delere voluit Pluygers

11 vocem amicus quidam Lambini: vicem codd.: indicem Koechly: vindicem Urlichs

12 isdem P (ut videtur), ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: