[63]
atque etiam hoc
videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati
maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni
posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari
quam per alios dissipari1. atque ille etiam si alia
quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile
pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo
si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum
videre posset, is aequo animo tum, me expulso et
meo nomine cum universo senatu tum2 sententia sua condemnata,
in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori
cui3 nos, eiusdem furori, eisdem4 consulibus, eisdem
minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus
maiorem, dolorem ille animi non minorem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dissipari hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk., abalienari K. Busche: lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post quam excidisse putavit, et sic diripi Abramius, dilapidari Gulielmius
2 tum ut Schol.
3 cui Manutius: quo codd.
4 furori. et eisdem ut Madv. ita b2 Burn. 157 et Harl. 2681
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.