previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56.

non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero. [120]

quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica1 tam quam in scaena optimarum, flens2 et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud3 populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim vi4: “qui/ rem publica/m certo5 animo adiu/verit,
sta/tuerit, steteri/t cum Achivis
vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— “re/ dubia
hau/t6 dubitarit vi/tam7 offerre ne/c capiti pepe/rcerit.
haec quantis ab illo clamoribus agebantur! [121] Cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: “su/mmum amicum su/mmo in bello
nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: “su/mmo ingenio prae/ditum.


1 in re pub. Naugerius (2): in .TR .PL. P rell.

2 flens ex Bake

3 apud G vulg.B: egita P. R. PH): ad Madv.

4 vi add. Koechly, Maehly, edd.: Quia enim ... demonstrabat, revocabatur Klotz: quom enim ita (aut sic) ... dem., revoc. Reid

5 animo certo Ribbeck, Eberhard

6 haut Madv.: aut P1: ut rell.

7 dubitarit vitam dubitari tu iam codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: