[95]
nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit
et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam
iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi
se in rem publicam1 fuisse paeniteat; sed qui haec vident
adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta
publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum
suorum oppugnavit excidit2 incendit, qui stipatus semper
sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum
hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum3
concitavit et servos ad caedem idoneos4 emit et in
tribunatu5 carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis,
accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem
repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos
penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia
defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur
per senatus auctoritatem non est situs.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.