[66]
quae vero promulgata illo anno
fuerint1, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata,
quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi2 terrae iam non
erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari,
fingi curatio potuit3 quae non esset attributa atque discripta4?
quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae
aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio
orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod
statueretur? quis autem rex erat qui illo anno5 non aut
emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod
habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam,
quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio,
consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur.
haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus
plebis, consules adiuvabant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.