previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [71]

hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus1 iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit2; pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi3 facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit4, nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. ingredior iam in Sesti tribunatum5, nam hoc primum iter designatus rei publicae6 causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus7. [72] ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis8 princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum9 vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula10 rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli11 area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.


1 designatus del. Bake: tribunus design. cod. Car. Steph. (ex H, credo, ortum in quo est iudex pro iudices)

2 suscepit huc transtuli verba pertinere... abhorrere, quae in codd. occurrunt post suscepit l. 24

3 perficiundi P1: -endi rell.

4 fuerat cod. Vrs.: fuit coni. Reid

5 Ingredior... trib. del. Madv.: ingredior... suscepit del. Schuetz, all.

6 re publica recuperata Lamb.

7 precabantur, neque... perdidissemus! Eberhard

8 Quod omnes... confirmarant, ex iis (his) P rell.: promulgant quod omnes etc. Madv.

9 Graecum k: Gracchulum coni. Clark

10 nitedula codd. et Prisc.: nitela Serv. ad Georg. i. 181

11 gaviolaeliorea codd.: Gavi Oleli ed. R.: area Koch, rure Madv., horreo ed. R., horto C. F. Hermann: deserta Gaviorum oliveti area auct. Koch Eberhard: Gavii Ofilii horto Bake (Ofellae Klotz): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario Wagner: Gavi horto olitorio coni. Koch. Galatis Momms.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: