[139]
quae sola vere gloria
nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et
voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus
commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re
publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non
numquam etiam potentibus dimicandum. haec audivimus
de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus,
haec legimus. neque eos in laude positos videmus qui incitarunt
aliquando populi animos ad seditionem, aut qui
largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et
claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam
vocaverunt. levis hos semper nostri homines et audacis et
malos et perniciosos civis putaverunt. at vero qui horum
impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui
constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt,
hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis
atque1 imperi semper habiti sunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 atque abesse malit Reid
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.