previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. [140]

ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat, unus in hac civitate1, quem quidem ego possum2 dicere, praeclare vir de re publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi semper3 ipse populus Romanus periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt. [141] quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos4, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriae5, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec6 Aristidi7 fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere optatius8 sit quam oppugnantem rerum potiri?


1 in hac civitate in hac vita te PBς

2 possim Madv.

3 semper secl. C. Fr. Hermann: ex adscript. Sempr. (Sempronius) putat inrepsisse K. Busche

4 diiunctos PH: disiunctos BGk

5 Num Themistoclem, illum cons. pat. ?

6 nec codd.: neque Schol.

7 Aristidi Schol.: Aristidis P rell.

8 optatius scripsi: non (*n_ P) aliud codd.: optabilius Schuetz: maius Madv.: melius Bake: praestabilius Hirschf. (praestantius Vat. § 8): ornatius Paul. nobilius, laudabilius, honestius all.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: