[83]
ac si
tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam
vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re
publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando
statua huic ob rem publicam interfecto in foro
statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus
nostris morte obita1 positos in illo loco atque in rostris conlocatos
videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut
animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam
civis calamitosi, causam2 amici, causam bene de re publica
meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae
suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret
quod senserat, luce palam a3 nefariis pestibus in deorum
hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo,
sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur
vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius
mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.