[45]
Vnum autem1 mihi restabat illud quod forsitan non nemo
vir fortis et acris animi magnique dixerit: 'restitisses, repugnasses,
mortem pugnans oppetisses.' de quo te, te,
inquam2, patria, testor et vos, penates patriique dei, me
vestrarum sedum3 templorumque causa, me propter salutem
meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem
caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave
cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi
ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros
minitarentur nisi me unum sibi dedidissent4, si id vectores
negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus
mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros
conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad
certam mortem, sed in magnum5 vitae discrimen adducerem.
Cum vero in hanc rei publicae navem,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.