previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [32]

erat igitur in luctu senatus, squalebat1 civitas publico consilio veste mutata2, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium3, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul4 senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas5 ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? [33] quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit6? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque7 consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non8 modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebantur9 voce ac sententia sua comprobaverunt.


1 in luctu civitas, squal. sen. Paul

2 veste mutata pro glossemate habet F. Schoell

3 vectigalium del. Paul

4 consulum G: consultum PB

5 audebas ut coni. Lamb. ita ς: audeas P rell.

6 mutabit Lallemand: mutavit codd. legatos susp. I. Fr. Gronovius, all. (cf. Vat. §35)

7 Eidemque P1

8 quin non Garatoni: qui non codd.

9 agebantur suppl. Halm: parabantur Koch: ferebantur Orelli: dixerant b2 ed. R.: dixerat Angelius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: