[114]
populares illi duo quid egerunt1? alter, qui tamen
se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica
aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens
et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit
in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod
illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur,
non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse
voluisset, facillime pervenisset. alter, qui ita se in populari
ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem,
consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili2 putaret,
aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed
non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit,
Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare3 rem
publicam4 dicebantur5, perdidit, nec quicquam illis comitiis
quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur
populum ipsum, ut ita dicam, iam6 non esse popularem, qui
ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem
qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quid pop. illi duo, quid egerunt? Eberhard (§§75, 122)
2 nihili Hotoman: nihil codd.
3 pestes posse vexare Lehmann: pest. maxime vex. K Busche
4 rem pub. Garatoni: populum .R. codd.
5 dicebantur ordiebantur Eberhard. moliebantur Rossberg, solebant Koch: num p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?
6 tam codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.