[141]
quod si apud Atheniensis, homines Graecos,
longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos1, non deerant
qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent,
cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem
illum, conservatorem patriae2, non deterruit a re
publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem
paulo ante servarat, nec3 Aristidi4 fuga, qui unus omnium
iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis
viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis
tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam
rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere
debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas
et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes
ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem
publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam
defendentem occidere optatius5 sit quam oppugnantem rerum
potiri?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 diiunctos PH: disiunctos BGk
2 Num Themistoclem, illum cons. pat. ?
3 nec codd.: neque Schol.
4 Aristidi Schol.: Aristidis P rell.
5 optatius scripsi: non (*n_ P) aliud codd.: optabilius Schuetz: maius Madv.: melius Bake: praestabilius Hirschf. (praestantius Vat. § 8): ornatius Paul. nobilius, laudabilius, honestius all.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.