[3]
et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo,
causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum
est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut
pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea
propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est
perfectum ne ceteris civibus deesset. atque ego sic statuo,
iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco
pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae,
doloris quam ingeni partis esse susceptas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.