[42]
haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum,
sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate
esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent,
perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus
tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus
falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem
meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me
ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum
existimari cervicibus ac bonis1 vestris falso, sed putari tamen;
coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam2
Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione
rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid
agerem, iudices?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.