previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [27]

O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu1 et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta2, sed luctus: quem enim deprecarere3, cum omnes4 essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui5 mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta6 tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. [28] exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei7 poenas quo me8 consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis9 qui in timore fuissentconiuratos videlicet dicebatulciscendi se. si10 dixisset haec11 solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte. [29] L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre12 eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus13 pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.


1 priv. consensu et l. 19 publ. consilio om. Schol.

2 est causa facta ut w ita PBς: causa est facta ed. R.

3 deprecarere bonum Paul

4 boni omnes Richter

5 qui si quis Karsten

6 Hac (ac Weidner) ... facta secl. Eberhard

7 illius dies Gell. ix. 14. 6 (die P2

8 quo me ed. Asc. 1531: qui me G: quine P: qui sine P2 rell.

9 iis G: his PB

10 sui Halm (ulciscendos b2

11 haec ut P rell. ita Schol.: hoc Wesenberg. Cf. in Sen. §12

12 cum patre B et ed. Asc. 1531: cum fratre cum patre P

13 ausus esset Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: