9. atque eorum alter fefellit neminem. quis enim clavum
tanti imperi tenere et gubernacula rei publicae tractare in
maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum
subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum,
vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is
praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset,
qui non modo tempestatem impendentem intueri temulentus,
sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset.
alter multos plane in omnis partis fefellit;
[21]
erat enim
hominum opinioni1 nobilitate ipsa, blanda conciliatricula,
commendatus. omnes boni semper nobilitati favemus, et
quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos
maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum
et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum.
quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum
atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata
familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant2,
et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant
materni generis obliti.
[22]
ego autem,—vere dicam, iudices,—
tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis,
quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam
esse hominem et levem et falsa opinione errore3
hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim
animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec
obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis
oculis perspici non possit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.