[12]
ac postea quam est intellectum, M.1 Catone tribuno
plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam
defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum
sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem2
eorum qui salutem communem periculo suo defendissent,
Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium
consecutus3. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem4
ad rem gerendam excitarit, quos5 stimulos admoverit
homini studioso fortasse6 victoriae, sed tamen nimium communem
Martem belli casumque metuenti? longum est ea
dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens
animus et amor7 rei publicae, non praestans in re publica
virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus
usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius
ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum8, impellendum
fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque
umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e9 nivibus
illis emersisset atque aestatem integram nanctus10 Italiae11 callis
et pastorum stabula praeoccupare12 coepisset, sine multo
sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 M. suppl. Orelli
2 maiestate sua dign. Weidner: maiestatem suam dign. codd. (dignitatemque Halm.): cum maiestate sua dign. Madv.
3 C. Antonium consecutus est Halm. auct. edd. recc.: v. Cl. Qu. iii. 267
4 consulemq. P1: consulem quaestor Weidner
5 quos Schol.: quot P rell.
6 fortasse Schol.: fortassis P rell.
7 amor Gulielm.: amore codd., et ita Lamb. sine vocabulo et (PB), quod in P del. manus recentior, om. w. Num et 〈ardens〉 amore reip.?
8 accusandum acuendum Paul. Sed cf. §122; ad Fam. i, i, §1
9 e alt. s. l. P: om. G
10 nanctus P1: nactus P2 rell.
11 Italiae del. Paul: silvestres Eberhard: saltuum K. Busche (cf. Liv. xxii. 14. 8)
12 stabula praeoccupare Muell., Koch: stabulae praeclare P1, corr. m. 2 st. praeclara (stabuli praeclara Bςw): stabula praedari Halm1, Kayser: st. peragrare Madv., pervagari Wesenberg: stabula cepisset Novak, qui vocab. praeclare delet, ut librarii alicuius exclamationem. Num aest. int. nanctus 〈intra〉 callis et past. stabula praedari coepisset?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.