[113]
videamus1 nunc comitia magistratuum. fuit conlegium
nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer2 duo
populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur,
quibus in illo genere conductarum contionum consistendi
potestas non erat, duo a populo Romano praetores
video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis
intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum
in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et
Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent,
tamen voluntate ipsa gratum3 fuisse. iam de C. Fannio
quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani
in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.
quid?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.