[117]
quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se
ostenderet utroque in genere declaratum est: primum1 cum
audito senatus consulto rei2 ipsi atque absenti senatui plausus
est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis
spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos
faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias
agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam
ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata
illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus
tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro
atque infando3 represserunt; voces quidem et palmarum intentus
et maledictorum clamorem omnes profuderunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.