previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [58]

multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum1 Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi2 diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens3 fuit et acerrimum4 hostem huius imperi Mithridatem5 pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a6 L.7 Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus8 animo tamen hostili9 cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri. [59] qui10 et ipse hostis fuit populi Romani et11 acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. em12 cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!


1 Cum B rell.: quom P1: quum P2

2 nuper ipsi Halm: aut per ipsi pr. P, dein expunct., om. B rell.: per G: nuper Klotz. Cf. Verr. v, § 93

3 hostis vehemens Dietrich: veh. hostis Richter (§ 59 ad init.

4 Hic... mansit secl. Eberhard improb. Zielinsk.

5 huius imp. Mithridatem G et Burn. 157 soli ex meis, ed. R.

6 a P2 rell.: ad P1: ab Halm

7 L. ante Lucullo add. Madv.

8 pulsus Burn. 157 Angelius: pulsum codd.: repulsus Halm: victus Klotz: profligatus Hirschf.: perculsus Paul

9 animo hostili del. Ortmann: an. tamen host. del. Paul

10 Qui scripsi: tulit gessit qui codd. praeter P1 (in quo est lacuna sedecim litterarum): Tigranes igitur qui Lamb. `ex cod. Memmii': qui bellum sociis intulit gessit, qui Maehly.

11 Num (l. 7) qui signa contulit, qui bellum gessit?

12 Em P: en B rell.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: