previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11.

hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam1 nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his2 cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique3 ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. [26] hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam4 omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam5 consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum6 faceret amisit? venistis7 ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata8, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis9, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.


1 eam P rell. praeter G (etiam)

2 his P rell. praeter G (iis)

3 agerent, aliquid denique ut vulg. ita distinxit B

4 iam Madv.: etiam codd.: omni ratione etiam Koechly

5 memoriam Angelius: me codd.

6 tum cum quaestum Paul: tum quaquaestum P1: tum (cum) quasi quaestum rell.: totum quamvis quaestum Halm

7 Venistis Halm: venisset codd.

8 veste mutata P2 rell. practer G (vestem mutastis)

9 proiecistis. Tum Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: