[86]
et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem
enim umquam virum tam immortali virtute1 vidimus? qui
nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum
et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula,
summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque
suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re
docuisse, non verbis, et quid2 oporteret a praestantibus viris
in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum
audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis
resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res
publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur,
praesidio et copiis defendi vitam3 et libertatem necesse esse.
hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire
vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.