[74]
hunc nemo erat quin verissime sentire
diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata
laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut
omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus
auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me
adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius
atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla
varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus;
nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi
ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae,
preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero
die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum
est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte
duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense
per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi
de me.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.