previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. [115]

veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus1 ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, sunt2 non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen3 facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur4, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est. [116] ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque5 fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria6 adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem7 ad salutem praebuisset.


1 coniectus Lamb.: contectus, contuitus codd.

2 interdum verae sunt post sunt s. l. suppl. P2: prius sunt om. Bς rell.

3 ac tamen P rell. praeter G (attamen); § 105

4 locontur P

5 magnificentissimos s. l. P2

6 psaltria k: psalteria rell.

7 sedem praesidium Paul: senatus consultum Karsten

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: