previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [6]

parente P. Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique meministis, et sapiente et sancto et severo; qui cum tribunus plebis primus inter homines nobilissimos temporibus optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri. eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi viri, C. Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta iam filia. duobus gravissimis1 ac plenissimis2 antiquitatis viris sic probatus fuit ut3 utrique eorum et carus maxime et iucundus esset. ademit Albino soceri nomen mors4 filiae, sed caritatem illius necessitudinis et benivolentiam non ademit: hodie sic hunc diligit ut vos facillime potestis ex hac vel adsiduitate eius vel sollicitudine et molestia iudicare. [7] duxit5 uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis6. clara in hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluctibus rei publicae expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum vestigiis stare oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque si non omnem at aliquam partem maeroris sui deponeret, et maximis pro illa necessitudine studiis et officiis7 et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae solitudinem sustentavit. possum multa dicere de liberalitate, de domesticis officiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia; sed mihi ante oculos obversatur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, haec minora relinquere hortatur. [8] quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit8, ad me detulerit, quanto ante providerit. atque ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. in quo conlega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus910 optimus civis videretur.


1 Duobus gravissimis PBς: duobus his grav. k all.

2 ac plenissimis suppl. K. Busche (cf. § 130, Cael. § 63 a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis): gravissimis summae antiquitatis Momms.: gravissimis antiquae severitatis Eberhard: gravissimae antiq. dett., ed. V. Cf. Vat. § 19

3 ut om. P1: ut utrique eorum G: utrique eorum ut P2B rell.

4 mors s. l. suppl. P2

5 Alteram duxit Schuetz: Duxit iterum Momms.

6 L. Scipionis filiam Schol.

7 pro illa necessitudine studiis et officiis scripsi (§ 6; in Sen. § 2 cf. Cl. Qu. iii. 266): praeteritas esse se diis et off. P1G: officiis P2, ceteris deletis, et sic Bςw: praeterea adsiduisque off. Momms.

8 P. Sestius ... senserit A: om. rell.

9 et nobis omnibus scripsi cum Klotzio (Cl. Qu. iii. 267): et vobis omnibus s. l. suppl. P2 (non 'man. rec.': nam ita BHk rell.): om. P1G: et bonis omnibus Hirschf.: et omnibus bonis s. et bonis Richter: et omnibus Koechly.

10 Cf. vos et omnes boni § 31: Har. Resp. § 4

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: