[91]
iudices, ignorat ita naturam rerum
tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali
neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur,
tantumque haberent quantum manu ac viribus per
caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui
igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto
genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos1
unum in locum congregarunt eosque ex feritate2 illa ad
iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum
res ad communem utilitatem3, quas publicas appellamus, tum
conventicula hominum, quae postea civitates nominatae
sunt4, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento
et divino iure et humano moenibus5 saepserunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.