46. huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec
membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda
sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum,
senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio,
fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.
[99]
harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum
magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae.
etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum
qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii,
novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui
propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac
seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris
communi incendio malint quam suo deflagrare. qui
cum tutores1 sunt et duces suorum studiorum vitiorumque
nacti2, in re publica fluctus excitantur3, ut vigilandum sit iis qui
sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni
scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante
fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et
capere oti illum portum et dignitatis.
[100]
hanc ego viam,
iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum
aut4 insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id
non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros
senserim.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.