previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

64. [133] nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de me ficti1 adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae2 proscriptionis, quam adiuvabat3, Sex. Clodius4, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret5; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut6 petiturus sit dare. [134] in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate7? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate8 gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob eam9 causam peccaret, pro10 recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem11 habitura sit exitum pertimescit? [135] sed habet defensiones duas: primum 'do,' inquit, 'bestiarios: lex scripta12 de gladiatoribus.' Festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit13 hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima14 lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur!


1 de me ficti Manut.: defecti codd.: ficti, quod etiam coni. Manut., malit Madv.

2 illum meae Schol. et Naugerius (2): illius meae P rell. (illius me G

3 quam adiuv. secl. Eberhard: quam adiuv. Sex. Clodius Bake

4 Clodius Cohelius P: Clohelius P2 rell.

5 tabulam esse se scriptorem diceret G: toambuam (num tubam et bucinam ?) essese script. esse dic. P rell.: tabulam, sese ser. dic. Halm: baiulum esse se ser. esse dic. Klotz: ut illius proscript. ... ambo una sese scriptores esse dic. Madv.: ut illius proscript. ... tubam Vatinium (aut illum), sese scriptorem esse diceret Mueller

6 petierit aut secl. Madv.: petat aut Pantagathus; Vat. § 37

7 iste ... cupiditate del. Madv., Halm.

8 Est enim nimia gl. cup. Jeep

9 eam suppl. ed. Ascens. 1531

10 peccaret pro Orelli: pecc. et pro codd.

11 contemptio nonne quem n_ nequē G: contemptio ne non quem P2 rell. praeter P1, contemptionem (litt. m expunct.) non neque quem (neque expunct.): contemptio non quem Garat.: contemptio hominumque non Paul

12 est scripta ed. Ascens. 1531

13 contemnit Madv: contempnet P rell.: contemnat edd. vett. sic Madv.: si P1: se P2 rell.: om. Lamb.

14 optima om. Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: