previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [45]

Vnum autem1 mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: 'restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.' de quo te, te, inquam2, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum3 templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent4, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum5 vitae discrimen adducerem. Cum vero in hanc rei publicae navem, [46] ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur6, alii inviderent7, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum8 deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id9 quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?


1 autem scripsi: enim P rell. (sed in P -nim m. sec. in rasura script.): om. k: etiam Halm: tamen Keil

2 inquam om. Schol

3 sedum PG et Priscianus: sedium P2 rell.

4 dedissent P k all. (l. 28)

5 magnum susp. Kayser: minimum Bake

6 alii ... incitarentur del. Paul: insectarentur pro incitarentur Probst: in me incit. Hertz

7 invidere Probst: mihi inviderent Heine

8 unum omnes Koch: unum cuncti Hertz

9 quam non id codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: