previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

63.

reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem1 carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutis2, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum3 virorum, M. Laeni4 Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctae5 itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse. [132]

habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est 'natio,' ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc 'nationem' deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem6, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me7 agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit. sed postea mihi8 nullo meo merito,


1 reditusque natalis, idem Baiter (ad Att. iii. 20, § 1): reditus qui nat. idem codd. praeter k (idem dies reditus mei fuisset qui et natalis meus): reditusque, nat. idem Gruter, Madv.: reditusque, qui nat. idem Kays.: natalis post Lamb. dupl. Hertz

2 Salutis Manut. auct. Koch (ad Att. iv. 1, § 4): ut scitis codd.: ut scitis, Salutis Heine: ut scitis, aedis Salutis Halm

3 doct. fortissimorum coni. Garat.: dulciss. Buechner M. suppl. Halm

4 Laeni laeli codd.

5 Cunctae Jeep: cumque codd. (del. Madv.): tum vero Eberhard

6 hominem et a caede ab. s. l. P2 (ab omni vi Halm

7 de (ante me) om. P et codd. pler.

8 mihi uni Lehmann (mihi anullo G

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: