[14]
de quo quidem tribunatu ita dictum est1 a Q. Hortensio
ut eius oratio non defensionem modo videretur criminum
continere, sed etiam memoria dignam iuventuti2 rei publicae
capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. sed
tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi
meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem
rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe
dolentius deplorandum. qua in oratione si asperius in
quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut
eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate
perstringerem? sed agam moderate et huius potius tempori
serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra
dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque
eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti;
si qui se offerunt, insectantur3, quoad ferri poterunt, perferemus,
neque quemquam offendet oratio mea nisi qui
se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse
videamur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.