[36]
exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem
facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi
nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam
ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam
bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum
omnium, tam parato populo1, tota denique Italia ad omnem
contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi
hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem
audaciamque pertimui, nimium me2 timidum, nullius animi,
nullius consili fuisse confiteor.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.