previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59.

equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo? [126] at vero ille praetor, qui1 de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, 'velletne me redire,' et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas2 subrepserat, utmate/r, te appello
dicturus videretur; itaque illa via latebrosior3, qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. [127] videtisne igitur quantum intersit4 inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?

tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis5 captivis a quibus6 ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos?


1 ille praetor qui Garatoni: illi et .R. qui PB: ille et Requi (corr. Reliqui) G; §78

2 tabellas Schol.

3 latebrosior Schol.: latebrosa P rell.

4 intersit suppl. Wesenberg

5 iis PHk: his B

6 a quibus codd. praeter k (pro quibus), fort. recte; quam iis invitis a quibus Bake, Jeep: quam salvis capt. a quib. Reid: quam sine ignominia redditis iis capt. a quib. K. Busche

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: