[138]
haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque
sunt ordinis; qui autem1 praecipue suis cervicibus
tanta munia atque rem publicam sustinent2, hi semper habiti
sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis.
huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios,
inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri
iniurias3, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed
mihi omnis4 oratio est cum virtute non cum desidia, cum
dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis
civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis
et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus
ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis
dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam,
patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.
qui autem bonam famam bonorum,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.