[5]
sed
quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam
ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de
moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae
salutis communis atque oti; contendamque, si modo
id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione
nihil ab1 me quod ad vestram quaestionem, nihil quod
ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum
esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus
civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei
publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus,
non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam
docuero quibus initiis ac fundamentis haec2 tantae summis in
rebus laudes excitatae sint.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.