[96]
nimirum
hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione
quaesisti, quae esset nostra 'natio optimatium'; sic enim
dixisti. rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec
mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices,
dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient,
nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit
oratio mea.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.